Evangelium Secundum Joannem*

Caput 14: Versus 12

Qui credit in me.Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quae ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora.Opera quae ego facio.Non tamen ex se, sed ex me.Non est servus major domino.Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil, nisi peccatum.Majora horum.AUG.Quia si ipse fimbria, Petrus umbra sanavit. Vel opus ejus, etc., usque ad quia si utrumque aequalis potentiae, hoc est majoris misericordiae.
(* Traductions européennes)